Категории
Самые читаемые
ChitatKnigi.com » 🟢Документальные книги » Критика » Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции - Майкл Баксандалл

Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции - Майкл Баксандалл

Читать онлайн Джотто и ораторы. Cуждения итальянских гуманистов о живописи и открытие композиции - Майкл Баксандалл
1 ... 58 59 60 61 62 63 64 65 66 ... 94
Перейти на страницу:

Шрифт:

-
+

Интервал:

-
+

Закладка:

Сделать
hac aetate nostra claruerunt[304] scribere pergamus, ac de infinitis eorum operibus ea solum attingemus quorum clara notitia ad nos pervenit.

GENTILIS FABRIANENSIS

Gentilis fabrianensis ingenio ad omnia pingenda habili atque accommodato fuit. Maxime vero in aedificiis pingendis eius ars atque industria cognita est. Eius est Florentiae in Sanctae Trinitatis templo nobilis illa tabula in qua Maria Virgo, Christus infans in manibus eius, ac tres Magi Christum adorantes muneraque offerentes conspiciuntur. Eius est opus Senis in foro, eadem Maria Mater Christum itidem puerum gremio tenens, tenui linteo illum velare cupienti adsimilis, Iohannes Baptista, Petrus ac Paulus Apostoli, et Christoforus Christum humero sustinens, mirabili arte, ita ut ipsos quoque corporis motus ac gestus representare videatur. Eius est opus apud Urbem Veterem in maiore templo[305], eadem Virgo et Christus infantulus in manibus ridens, cui nihil addi posse videatur. Pinxit et Brixiae sacellum amplissima mercede Pandulfo Malatestae. Pinxit et Venetiis in palatio terrestre proelium contra Federici Imperatoris filium a Venetis pro summo Pontifice susceptum gestumque, quod tamen parietis vitio pene totum excidit. Pinxit item in eadem urbe turbinem arbores caeteraque id genus radicitus evertentem, cuius est ea facies, ut vel prospicientibus horrorem ac metum incutiat. Eiusdem est opus Romae in Iohannis Laterani templo, Iohannis ipsius historia, ac supra eam historiam Prophetae quinque[306] ita expressi, ut non picti, sed e marmore ficti esse videantur. Quo in opere, quasi mortem praesagiret, se ipse superasse putatus est. Quaedam etiam in eo opere adumbrata modo atque imperfecta morte praeventus reliquit. Eiusdem est altera tabula in qua Martinus Pontifex Maximus et cardinales decem ita expressi, ut naturam ipsam aequare et nulla re viventibus dissimiles videantur. De hoc viro ferunt, cum Rogerius Gallicus insignis pictor, de quo post dicemus, iobelei anno in ipsum Iohannis Baptistae templum accessisset eamque picturam contemplatus esset, admiratione operis captum, auctore requisito, eum multa laude cumulatum caeteris italicis pictoribus anteposuisse. Eiusdem etiam tabulae praeclarae in diversis locis esse perhibentur, de quibus non scripsi, quoniam de iis haud satis comperi.

IOHANNES GALLICUS

Iohannes Gallicus nostri saeculi pictorum princeps iudicatus est, litterarum nonnihil doctus, geometriae praesertim, et earum artium quae ad picturae ornamentum accederent, putaturque ob eam rem multa de colorum proprietatibus invenisse, quae ab antiquis tradita ex Plinii et aliorum auctorum lectione didicerat. Eius est tabula insignis in penetralibus Alfonsi regis, in qua est Maria Virgo ipsa, venustate ac verecundia notabilis, Gabriel Angelus dei filium ex ea nasciturum annuntians excellenti pulchritudine capillis veros vincentibus, Iohannes Baptista vitae sanctitatem et austeritatem admirabilem prae se ferens, Hieronymus viventi persimilis, biblioteca mirae artis, quippe quae, si paulum ab ea discedas, videatur introrsus recedere et totos libros pandere, quorum capita modo appropinquanti appareant. In eiusdem tabulae exteriori parte pictus est Baptistae Lomelinus, cuius fuit ipsa tabula, cui solam vocem deesse iudices, et mulier quam amabat praestanti forma et ipsa qualis erat ad unguem expressa, inter quos solis radius veluti per rimam illabebatur, quem verum solem putes. Eius est mundi comprehensio orbiculari forma, quam Philippo Belgarum principi pinxit, quo nullum consummatius opus nostra aetate factum putatur, in quo non solum loca situsque regionum, sed etiam locorum distantiam metiendo dignoscas. Sunt item picturae eius nobiles apud Octavianum Cardam, virum illustrem, eximia forma feminae e balneo exeuntes, occultiores corporis partes tenui linteo velatae notabili rubore, e quis unius os tantummodo pectusque demostrans, posteriores corporis partes per speculum pictum lateri oppositum ita expressit, ut et[307] terga quemadmodum pectus videas. In eadem tabula est in balneo lucerna ardenti simillima, et anus quae sudare videatur, catulus aquam lambens, et item equi hominesque perbrevi statura, montes, nemora, pagi, castella tanto artificio elaborata, ut alia ab aliis quinquaginta millibus passuum distare credas. Sed nihil prope admirabilius in eodem opere quam speculum in eadem tabula depictum, in quo quaecumque inibi descripta sunt, tanquam in vero speculo prospicias. Alia complura opera fecisse dicitur, quorum plenam notitiam habere non potui.

PISANUS VERONENSIS

Pisanus Veronensis in pingendis rerum formis sensibusque exprimendis ingenio prope poetico putatus est. Sed in pingendis equis caeterisque animalibus peritorum iudicio caeteros antecessit. Mantuae aediculam pinxit et tabulas valde laudatas. Pinxit Venetiis in palatio Federicum Barbarussam Romanorum Imperatorem et eiusdem filium supplicem, magnumque ibidem comitum coetum germanico corporis cultu orisque habitu, sacerdotem digitis os distorquentem et ob id ridentes pueros, tanta suavitate, ut aspicientes ad hilaritatem excitent. Pinxit et Romae in Iohannis Laterani templo quae Gentilis divi[308] Iohannis Baptistae historia inchoata reliquerat, quod tamen opus postea, quantum ex eo audivi, parietis humectatione pene oblitteratum est. Sunt et eius ingenii atque artis exemplaria aliquot picturae in tabellis ac membranulis, in quis Hieronymus Christum cruci affixum adorans, ipso gestu atque oris maiestate venerabilis, et item[309] haeremus in qua multa diversi generis animalia, quae vivere existimes. Picturae adiecit fingendi artem. Eius opera in plumbo atque aere sunt Alfonsus rex Aragonum, Philippus Mediolanensium princeps, et alii plerique Italiae reguli, quibus propter artis praestantiam[310] carus fuit.

ROGERIUS GALLICUS

Rogerius Gallicus, Iohannis discipulus[311] et conterraneus, multa artis suae monumenta singularia edidit. Eius est tabula praesignis Genuae, in qua mulier in balneo sudans iuxtaque eam catulus, ex adverso duo adolescentes illam clanculum per rimam prospectantes, ipso risu notabiles. Eius est altera tabula in penetralibus principis Ferrariae, in cuius alteris valvis Adam et Eva nudis corporibus e terrestri paradiso per angelum eiecti, quibus nihil desit ad summam pulchritudinem, in alteris regulus quidam supplex, in media tabula Christus e cruce demissus, Maria Mater, Maria Magdalena, Iosephus, ita expresso dolore ac lachrimis, ut a veris discrepare non existimes. Eiusdem sunt nobiles in linteis picturae apud Alfonsum regem, eadem mater Domini, renunciata Filii captivitate, consternata profluentibus lachrimis, servata dignitate consumatissimum opus. Item contumeliae atque supplicia quae Christus Deus noster a Iudaeis perpessus est, in quibus pro rerum varietate sensuum atque animorum varietatem facile discernas. Brusellae, quae urbs in Gallia est, aedem sacram pinxit, absolutissimi operis.

De Sculptoribus

RENTIUS FLORENTINUS

Ex sculptoribus paucos in tanta multitudine claros habemus, quamquam aliqui hodie sunt, quos aliquando nobiles fore existimamus. Sed de Rentio Florentino prius verba faciam. Hic in aere admirabilis censetur. Testamentum novum prius,

1 ... 58 59 60 61 62 63 64 65 66 ... 94
Перейти на страницу:
Открыть боковую панель
Комментарии
Настя
Настя 08.12.2024 - 03:18
Прочла с удовольствием. Необычный сюжет с замечательной концовкой
Марина
Марина 08.12.2024 - 02:13
Не могу понять, где продолжение... Очень интересная история, хочется прочесть далее
Мприна
Мприна 08.12.2024 - 01:05
Эх, а где же продолжение?
Анна
Анна 07.12.2024 - 00:27
Какая прелестная история! Кратко, ярко, захватывающе.
Любава
Любава 25.11.2024 - 01:44
Редко встретишь большое количество эротических сцен в одной истории. Здесь достаточно 🔥 Прочла с огромным удовольствием 😈